HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT XIII: Quomodo Josue sorte divisit terram decem tribubus

#Jos. XXIII#Jos. XXI#Jos. XVIII#Matth. II#Jos. XXI.#Jos. XV#Jos. XVII

Iterum convocavit Josue Ecclesiam in Silo, et ait: Senui; bonum est, ut terram, quam promisit nobis Dominus, sorte dividamus. Et assumpsit de singulis tribubus tres industrios viros, ad considerandam terram, deditque eis decem viros metiendi peritos, quos propter artem veritas non lateret, mandans eis ne secundum quantitatem terram metirentur, sed secundum aestimationem felicis terrae, et quae minus esset idonea. Nam saepe pluris sunt decem jugera quam centum, et quod in scriptis redigerent terrae divisionem. Viri autem circumeuntes terram et aestimantes, septimo mense reversi sunt ad eum in Silo, projectisque sortibus prima sors Judae egressa est, secunda Simeonis, tertia Benjamin. Haec sors angustissima fuit propter terrae fertilitatem. Tulerunt enim Jericho, et Jerosolymam. Quarta Ephraim, quinta medietati Manasse, sexta Issachar, septima Zabulonitis, octava Aseritis, nona Nephtali, ultima Danitis. Et notandum quod secundum concessionem terrae prius factam duabus tribubus et dimidiae, et traditionem postea factam, secundum sortes, novem tribubus et dimidiae, varie quandoque loquuntur auctores. Legitur enim quod Judas habuit terram sine sorte, et quod obtinuit Jerusalem, nec potuit inde ejicere Jebusaeum, quae de concessione dicta sunt. Alibi legitur quod Benjamin possedit Jerusalem, quod de traditione dictum est. Iterum legitur quod Josue locutus est septem tribubus dicens: Usquequo torpetis ignavia. Date mihi viros, qui dividant vobis terram. Cumque hoc omnibus dixisset, septem tantum legitur hoc dixisse, quia duae tribus, et dimidia terram concessam, quasi traditam possidebant. Inde est quod hoc nomen Judaea diversis modis accipitur. Quandoque dicitur Judaea tota terra promissionis, et tunc a Judaeis dicitur, secundum quod dicitur Pompeius Judaeam fecisse tributariam, quandoque Judaea tantum regnum Juda, ut ibi: Audivit Joseph quod Archelaus regnaret in Judaea. Quandoque pro sola sorte Judae, ut ibi: Judaea et Jerusalem, id est sors Judaeae et Benjamin. Si ergo circa hoc sibi obloqui videntur auctores, determinandum est secundum terram concessam, vel traditam. Nam Judas et Ephraim majorem habuerunt concessam, vel traditam. Soli autem duo Josue et Caleb, quasi privilegiati, sine sorte terram habuerunt. Caleb Hebron habuit, Josue Tamnatha, vel Tannasara, et etiam Sichem, secundum Josephum. Hanc partem elegit sibi Josue post distributionem omnibus factam tanquam bonus dispensator.Sed et Levitis separavit quadraginta et octo civitates, ad inhabitandum, quarum decem prius acceperant in Amorrhaea. De reliquis triginta octo tres constituit civitates refugii, Hebron de Juda, Sichem ex Ephraim, de Nephtalim Cedes. Tunc locuti sunt filii Joseph ad Josue: Cur dedisti nobis quasi possessionem unius funiculi, cum simus tantae multitudinis? Responditque Josue ad Ephraim et Manasse: Populus multus es, et fortis, non eris contentus sorte tua, sed transibis ad montem, et poteris ultra terminos terrae promissionis procedere, et parare tibi locum.